Step 1 of 6 · Read it through once
Book 22
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
rei publicae causa suscepit; abiit ille annus; respirasse homines videbantur nondum re, sed spe rei publicae reciperandae. exierunt malis ominibus atque exsecrationibus duo vulturii paludati. quibus utinam ipsis evenissent ea quae tum homines precabantur! neque nos provinciam Macedoniam cum exercitu neque equitatum in Syria et cohortis optimas perdidissemus . ineunt magistratum tribuni plebis, qui omnes se de me promulgaturos confirmarant. ex iis princeps emitur ab inimicis meis is quem homines in luctu inridentes Gracchum vocabant, quoniam id etiam fatum civitatis fuit ut illa ex vepreculis extracta nitedula rem publicam conaretur adrodere.