Step 1 of 5 · Read it through once
Book 23
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
scitis, Atilius hic Gavianus; nec ausus est, cum esset emptus, intercedere; noctem sibi ad deliberandum postulavit. clamor senatus, querelae, preces, socer ad pedes abiectus. ille se adfirmare postero die moram nullam esse facturum. creditum est; discessum est. illi interea deliberatori merces longa interposita nocte duplicata est. consecuti dies pauci omnino Ianuario mense per quos senatum haberi liceret; sed tamen actum nihil nisi de me. cum omni mora, ludificatione, calumnia senatus auctoritas impediretur, venit tandem concilio de me agendi dies, viii Kal. Febr. princeps rogationis, vir mihi amicissimus, Q. Fabricius, templum aliquanto ante lucem occupavit.