Step 1 of 5 · Read it through once
Book 24
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
ad manus pervenitur: nullo vero verbo facto, nulla contione advocata, nulla lata lege concitatam nocturnam seditionem quis audivit? an veri simile est ut civis Romanus aut homo liber quisquam cum gladio in forum descenderit ante lucem, ne de me ferri pateretur, praeter eos qui ab illo pestifero ac perdito civi iam pridem rei publicae sanguine saginantur? hic iam de ipso accusatore quaero, qui P. Sestium queritur cum multitudine in tribunatu et cum praesidio magno fuisse, num illo die fuerit? certe non fuit. Victa igitur est causa rei publicae, et victa non auspiciis, non intercessione, non suffragiis, sed vi, manu, ferro.