Step 1 of 5 · Read it through once
Book 25
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
an quod, cum esset ablatus primumque resipisset, non se referri iussit? ubi est crimen? quid reprehenditis? hic quaero, iudices: si illo die gens ista Clodia quod facere voluit effecisset, si P. Sestius, qui pro occiso relictus est, occisus esset, fuistisne ad arma ituri? fuistisne vos ad patrium illum animum maiorumque virtutem excitaturi? fuistisne aliquando rem publicam a funesto latrone repetituri? an etiam tum quiesceretis, cunctaremini, timeretis, cum rem publicam a facinerosissimis sicariis et a servis esse oppressam atque conculcatam videretis?