Step 1 of 5 · Read it through once
Book 26
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
plebis ferro e rostris expelleret? provincias quas vellet quibus vellet venderet? reges appellaret? rerum capitalium condemnatos in liberas civitates per legatos nostros reduceret? principem civitatis ferro obsessum teneret? haec ut efficere posset, quae fieri nisi armis oppressa re publica nullo modo poterant, idcirco, credo, manum sibi P. Sestius et copias comparavit. at nondum erat maturum; nondum res ipsa ad eius modi praesidia viros bonos compellebat. pulsi nos eramus, non omnino ista manu sola, sed tamen non sine ista: vos taciti maerebatis . captum erat forum anno superiore , aede Castoris tamquam arce aliqua a fugitivis occupata: silebatur.