Step 1 of 6 · Read it through once
Book 39
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
publicis mandaretur ad memoriam posteri temporis sempiternam: vel quod est postridie decretum in curia populi ipsius Romani, et eorum qui ex municipiis convenerant admonitu, ne quis de caelo servaret, ne quis moram ullam adferret; si quis aliter fecisset, eum plane eversorem rei publicae fore idque senatum gravissime laturum, et ut statim de eius facto referretur. qua gravitate sua cum frequens senatus non nullorum scelus audaciamque tardasset, tamen illud addidit, ut, si diebus quinque quibus agi de me potuisset non esset actum, redirem in patriam dignitate omni reciperata.