Step 1 of 5 · Read it through once
Book 3
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
tuum ; nam ut tu me carum esse dixisti senatui populoque Romano non tam mea causa quam rei publicae , sic ego te, quamquam es omni diritate atque immanitate taeterrimus, tamen dico esse odio civitati non tam tuo quam rei publicae nomine. atque ut aliquando ad te veniam, de me hoc sit extremum. quid quisque nostrum de se ipse loquatur, non est sane requirendum: boni viri quid dicant , id est maximi momenti et ponderis. duo sunt tempora quibus nostrorum civium spectentur iudicia de nobis, unum honoris, alterum salutis. honos tali populi Romani voluntate paucis est delatus ac mihi, salus tanto studio civitatis nemini reddita.