Step 1 of 5 · Read it through once
Book 2
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
ex iuratis; quid parentes sentiant lacrimae matris incredibilisque maeror, squalor patris et haec praesens maestitia quam cernitis luctusque declarat. nam quod est obiectum municipibus esse adulescentem non probatum suis, nemini umquam praesenti †Praestutiani† maiores honores habuerunt, iudices , quam absenti M. M arco Caelio; quem et absentem in amplissimum ordinem cooptarunt et ea non petenti detulerunt quae multis petentibus denegarunt. idemque nunc lectissimos viros et nostri ordinis et equites Romanos cum legatione ad hoc iudicium et cum gravissima atque ornatissima laudatione miserunt. videor mihi iecisse fundamenta defensionis meae, quae firmissima sunt si nituntur iudicio suorum.