Step 1 of 5 · Read it through once
Book 7
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
arco Crasso peroratam de seditionibus Neapolitanis, de Alexandrinorum pulsatione Puteolana, de bonis pallae . vellem dictum esset ab eodem etiam de Dione. de quo ipso tamen quid est quod exspectetis? quod is qui fecit aut non timet aut etiam fatetur; est enim rex; qui autem dictus est adiutor fuisse et conscius, P. P ublius Asicius, iudicio est liberatus. quod igitur est eius modi crimen ut qui commisit non neget, qui negavit absolutus sit, id hic pertimescat qui non modo a facti verum etiam a conscientiae suspicione afuit? et , si Asicio causa plus profuit quam nocuit invidia, huic oberit maledictum tuum qui istius facti non modo suspicione sed ne infamia quidem est aspersus?