Step 1 of 5 · Read it through once
Book 3
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
tribuno plebis tum in illo naufragio huius urbis, quam tu idem qui gubernare debueras everteras, tum, inquam, emisti grandi pecunia ut tibi de pecuniis creditis ius in liberos populos contra senatus consulta et contra legem generi tui dicere liceret: id emptum ita vendidisti ut aut ius non diceres aut bonis civis Romanos everteres. quorum ego nihil dico, patres conscripti, nunc in hominem ipsum: de provincia disputo. itaque omnia illa quae et saepe audistis et tenetis animis, etiam si non audiatis, praetermitto. nihil de hac eius urbana, quam ille praesens in mentibus vestris oculisque defixit, audacia loquor; nihil de superbia, nihil de contumacia, nihil de crudelitate disputo;