Step 1 of 5 · Read it through once
Book 10
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
si ad eam dignitatem quam in civitate sibi propositam videt, si ad iucundissimos liberos, si ad clarissimum generum redire properaret, si in Capitolium invehi victor cum illa insigni laurea gestiret, si denique timeret casum aliquem, qui illi tantum addere iam non potest quantum auferre, nos tamen oporteret ab eodem illa omnia a quo profligata sunt confici velle: cum vero ille suae gloriae iam pridem rei publicae nondum satis fecerit, et malit tamen tardius ad suorum laborum fructus pervenire quam non explere susceptum rei publicae munus, nec imperatorem incensum ad rem publicam bene gerendam revocare nec totam Gallici belli rationem prope iam explicatam perturbare atque impedire debemus.