Step 1 of 6 · Read it through once
Book 11
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
populi Romani communiter conservent, id est ut populus Romanus suam maiestatem esse salvam velit. quod si iam ita esset, ut esse non potest , tamen de nostra maiestate, nihil de illorum caveretur. potestne igitur nostra maiestas a Gaditanis benigne conservari, si ad eam retinendam Gaditanos praemiis elicere non possumus? potest esse ulla denique maiestas, si impedimur quo minus per populum Romanum beneficiorum virtutis causa tribuendorum potestatem imperatoribus nostris deferamus? sed quid ego disputo quae mihi tum, si Gaditani contra me dicerent, vere posse dici viderentur? illis enim repetentibus L. Cornelium responderem legem populum Romanum iussisse de civitate tribuenda;