Step 1 of 6 · Read it through once
Book 12
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
coniunctis hoc idem non licebit, non foedus sibi nobiscum ictum sed iniquissimas leges impositas a nobis esse arbitrabuntur. atque hanc, iudices, non a me fingi orationem, sed me dicere quae Gaditani iudicarint res ipsa declarat. hospitium multis annis ante hoc tempus cum L. Cornelio Gaditanos fecisse publice dico. Proferam tesseram; legatos excito; laudatores ad hoc iudicium, summos homines ac nobilissimos, deprecatores huius periculi missos videtis; re denique multo ante Gadibus inaudita, fore ut huic ab illo periculum crearetur gravissima autem in istum civem suum Gaditani senatus consulta fecerunt.