Step 1 of 5 · Read it through once
Book 18
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
hanc vero iniquitatem omnes cum aliqua crudelitate coniunctam. sed si certorum hominum mentis nulla ratione, iudices, placare possumus, vestros quidem animos certe confidimus non oratione nostra, sed humanitate vestra esse placatos. quid enim est cur non potius ad summam laudem huic quam ad minimam fraudem Caesaris familiaritas valere debeat? cognovit adulescens; placuit homini prudentissimo; in summa amicorum copia cum familiarissimis eius est adaequatus. in praetura, in consulatu praefectum fabrum detulit; consilium hominis probavit, fidem est complexus, officia observantiamque dilexit. fuit hic multorum illi laborum socius aliquando: est fortasse nunc non nullorum particeps commodorum.