Step 1 of 5 · Read it through once
Book 14
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
quae est igitur poena, quod supplicium? id mea sententia quod accidere nemini potest nisi nocenti, suscepta fraus, impedita et oppressa mens, bonorum odium, nota inusta senatus, amissio dignitatis. nec mihi ille M. Regulus quem Carthaginienses resectis palpebris inligatum in machina vigilando necaverunt supplicio videtur adfectus, nec C. Marius quem Italia servata ab illo demersum in Minturnensium paludibus, Africa devicta ab eodem expulsum et naufragum vidit. Fortunae enim ista tela sunt non culpae; supplicium autem est poena peccati. neque vero ego, si umquam vobis mala precarer, quod saepe feci, in quo di immortales meas preces audiverunt, morbum aut mortem aut cruciatum precarer.