Step 1 of 5 · Read it through once
Book 15
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
qui modo se civem esse meminerit, qui vos non oculis fugiat, auribus respuat, animo aspernetur, recordatione denique ipsa consulatus vestri perhorrescat. haec ego semper de vobis expetivi, haec optavi, haec precatus sum; plura etiam acciderunt quam vellem; nam ut amitteretis exercitum, numquam me hercule optavi. illud etiam accidit praeter optatum meum, sed valde ex voluntate. mihi enim numquam venerat in mentem furorem et insaniam optare vobis in quam incidistis. atqui fuit optandum. me tamen fugerat deorum immortalium has esse in impios et consceleratos poenas certissimas.