Step 1 of 5 · Read it through once
Book 23
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
togae. tuae dicis, inquit, togae summum imperatorem esse cessurum. quid nunc te, asine, litteras doceam? non opus est verbis sed fustibus. non dixi hanc togam qua sum amictus, nec arma scutum aut gladium unius imperatoris, sed, quia pacis est insigne et oti toga, contra autem arma tumultus atque belli, poetarum more tum locutus hoc intellegi volui, bellum ac tumultum paci atque otio concessurum. quaere ex familiari tuo Graeco illo poeta; probabit genus ipsum et agnoscet neque te nihil sapere mirabitur. at in altero illo, inquit, haeres: concedat laurea laudi. immo me hercule habeo tibi gratiam; haererem enim nisi tu me expedisses.