Step 1 of 5 · Read it through once
Book 24
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
gloriam, qui rem publicam salvam esse cupiebant, sermone atque aditu prohiberentur; quibus rebus est perfectum ut illi plane suo stare iudicio non liceret, cum certi homines non studium eius a me alienassent, sed auxilium retardassent. nonne ad te L. Lentulus, qui tum erat praetor, non Q. Sanga, non L. Torquatus pater, non M. Lucullus venit? qui omnes ad eum multique mortales oratum in Albanum obsecratumque venerant ut ne meas fortunas desereret cum rei publicae salute coniunctas. quos ille ad te et ad tuum conlegam remisit, ut causam publicam susciperetis, ut ad senatum referretis; se contra armatum tribunum pl. sine publico consilio decertare nolle;