Step 1 of 5 · Read it through once
Book 5
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
implorarem; sibi quemque consulere oportere. atque haec dicere vix audeo; vereor ne qui sit qui istius insignem nequitiam frontis involutam integumentis nondum cernat; dicam tamen. ipse certe agnoscet et cum aliquo dolore flagitiorum suorum recordabitur. meministine , caenum, cum ad te quinta fere hora cum C. Pisone venissem, nescio quo e gurgustio te prodire involuto capite soleatum, et, cum isto ore foetido taeterrimam nobis popinam inhalasses, excusatione te uti valetudinis, quod diceres vinulentis te quibusdam medicaminibus solere curari? quam nos causam cum accepissemus—quid enim facere poteramus?—paulisper stetimus in illo ganearum tuarum nidore atque fumo;