Step 1 of 5 · Read it through once
Book 8
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
aliquod Lapitharum aut Centaurorum convivium ferebatur; in quo nemo potest dicere utrum iste plus biberit an vomuerit an effuderit. tune etiam mentionem facies consulatus aut te fuisse Romae consulem dicere audebis? quid ? tu in lictoribus et in toga praetexta esse consulatum putas? quae ornamenta etiam in Sex. Clodio te consule esse voluisti, his tu, Clodiane canis, insignibus consulatum declarari putas? animo consulem esse oportet, consilio, fide, gravitate, vigilantia, cura, toto denique munere consulatus omni officio tuendo, maximeque, id quod vis nominis ipsa praescribit, rei publicae consulendo.