Step 1 of 5 · Read it through once
Book 15
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
sunt, quos tamen omnis consules factos scimus esse. quae tibi ultro pater et maiores tui non consolandi tui gratia dicent, neque vero quo te liberent aliqua culpa, quam tu vereris ne a te suscepta videatur, sed ut te ad istum cursum tenendum quem a prima aetate suscepisti cohortentur. nihil est enim, mihi crede, Laterensis, de te detractum. detractum dico; si me hercule vere quod accidit interpretari velis, est aliquid etiam de virtute significatum tua. noli enim existimare non magnum quendam motum fuisse illius petitionis tuae, de qua ne aliquid iurares destitisti.