Step 1 of 6 · Read it through once
Book 23
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
etiam pro dignitate defugerim ? quo quidem etiam magis sum non dicam miser—nam hoc quidem abhorret a virtute verbum —sed certe exercitus, non quia multis debeo—leve enim est onus benefici gratia—, sed quia nomina saepe concurrunt , propter aliquorum bene de me meritorum inter ipsos contentiones, ut eodem tempore in omnis verear ne vix possim gratus videri. sed ego haec meis ponderibus examinabo, non solum quid cuique debeam sed etiam quid cuiusque intersit, et quid a me cuiusque tempus poscat. agitur studium tuum vel etiam, si vis, existimatio, laus aedilitatis ; at Cn. Planci salus, patria, fortunae. salvum tu me esse cupisti; hic fecit etiam ut esse possem.