Step 1 of 6 · Read it through once
Book 29
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
vivus non prosum, qui fortasse mortuus profuissem. memini enim, memini neque umquam obliviscar noctis illius cum tibi vigilanti, adsidenti, maerenti vana quaedam miser atque inania falsa spe inductus pollicebar, me, si essem in patriam restitutus, praesentem tibi gratias relaturum; sin aut vitam mihi fors ademisset aut vis aliqua maior reditum peremisset, hos, hos—quos enim ego tum alios animo intuebar?—omnia tibi illorum laborum praemia pro me persoluturos. quid me aspectas, quid mea promissa repetis, quid meam fidem imploras? nihil tibi ego tum de meis opibus pollicebar, sed de horum erga me benivolentia promittebam;