Step 1 of 6 · Read it through once
Book 9
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
facilis est illa occursatio et blanditia popularis; aspicitur, non attrectatur; procul apparet, non excutitur, non in manus sumitur. omnibus igitur rebus ornatum hominem tam externis quam domesticis, non nullis rebus inferiorem quam te, genere dico et nomine , superiorem aliis, municipum , vicinorum, societatum studio, meorum temporum memoria, parem virtute, integritate, modestia aedilem factum esse miraris? hunc tu vitae splendorem maculis aspergis istis? iacis adulteria, quae nemo non modo nomine sed ne suspicione quidem possit agnoscere. bimaritum appellas, ut verba etiam fingas, non solum crimina.