Step 1 of 6 · Read it through once
Book 10
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
et ferociter et libere dicta commemorem? consuli P. Nasicae praeco Granius medio in foro, cum ille edicto iustitio domum decedens rogasset Granium quid tristis esset ; an quod reiectae auctiones essent: immo vero, inquit, quod legationes . idem tribuno pl. potentissimo homini , M. Druso, et multa in re publica molienti, cum ille eum salutasset et , ut fit, dixisset: quid agis, Grani? respondit: immo vero tu, Druse, quid agis? ille L. Crassi, ille M. Antoni voluntatem asperioribus facetiis saepe perstrinxit impune: nunc usque eo est oppressa nostra adrogantia civitas ut, quae fuit olim praeconi in ridendo, nunc equiti Romano in plorando non sit concessa libertas.