Step 1 of 5 · Read it through once
Book 17
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
vitiis gentis loquor, neminem excipio; sed a me est de universo genere dicendum, in quo fortasse aliqui suis moribus et humanitate stirpis ipsius et gentis vitia vicerunt. magnam quidem esse partem sine fide, sine societate et coniunctione nominis nostri res ipsa declarat. quae est enim praeter Sardiniam provincia quae nullam habeat amicam populo Romano ac liberam civitatem? Africa ipsa parens illa Sardiniae, quae plurima et acerbissima cum maioribus nostris bella gessit, non solum fidelissimis regnis sed etiam in ipsa provincia se a societate Punicorum bellorum Vtica teste defendit. Hispania ulterior Scipionum int eritu . copiis inops, gente fallax.