Step 1 of 5 · Read it through once
Book 10
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
explorata huius opprimendi fiducia? pueris nobis audisse videor L. Aelium , libertinum hominem litteratum ac facetum , cum ulcisceretur patroni iniurias, nomen Q. Muttonis, hominis sordidissimi, detulisse. A quo cum quaereretur quam provinciam aut quam diem testium postularet, horam sibi octavam, dum in foro bovario inquireret, postulavit. hoc tu idem tibi in M. Aemilio Scauro putasti esse faciendum? delata enim, inquit, causa ad me Romam est. quid ? ad me Siculi nonne Romam causam Siciliae detulerunt? at qui homines! prudentes natura, callidi usu, doctrina eruditi. tamen ego mihi provinciae causam in provincia ipsa cognoscendam et discendam putavi.