Step 1 of 5 · Read it through once
Book 11
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
itane ? age , cedo, cum is qui pecuniam Postumo debuit non huic, sed Gabinio dederit, condemnato Gabinio utrum illi quo ea pecunia pervenerit an huic dicenda causa est ? at habet et celat. sunt enim qui ita loquantur. quod genus tandem est istud ostentationis et gloriae? si nihil habuisset umquam, tamen, si quaesisset, cur se dissimularet habere causa non esset. qui vero duo lauta et copiosa patrimonia accepisset remque praeterea bonis et honestis rationibus auxisset, quid esset tandem causae cur existimari vellet nihil habere? an , cum credebat inductus usuris, id agebat ut haberet quam plurimum; postea quam exegit quod crediderat, ut existimaretur egere?