Step 1 of 6 · Read it through once
Book 3
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
credita pecunia usus est , damnetur is qui fabricatus gladium est et vendidit, non is qui illo gladio civem aliquem interemit. quam ob rem neque tu, C. Memmi, hoc facere debes ut senatum, cuius auctoritati te ab adulescentia dedidisti, in tanta infamia versari velis, neque ego id quod non agitur defendere. Postumi enim causa, quaecumque est, seiuncta a senatu est. quod si item a Gabinio seiunctam ostendero, certe quod dicas nihil habebis. est enim haec causa Qvo ea pecvnia pervenerit quasi quaedam appendicula causae iudicatae atque damnatae. sunt lites aestimatae A. Gabinio, nec praedes dati nec ex bonis populo universae lites solutae .