Step 1 of 6 · Read it through once
Book 6
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
convolaretis ad rostra. vos senatus liberos hac lege esse voluit, populus numquam adligavit, soluti huc convenistis; ne constricti discedatis cavete. nam , si Postumo fraudi fuerit, qui nec tribunus nec praefectus nec ex Italia comes nec familiaris Gabini fuit, quonam se modo defendent posthac qui vestri ordinis cum magistratibus nostris fuerint his causis implicati? tu , inquit, Gabinium ut regem reduceret impulisti. non patitur mea me iam fides de Gabinio gravius agere. quem enim ex tantis inimicitiis receptum in gratiam summo studio defenderim, hunc adflictum violare non debeo. Quocum me si ante Cn. Pompei auctoritas in gratiam non reduxisset, nunc iam ipsius fortuna reduceret.