Step 1 of 6 · Read it through once
Book 9
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
pecuniam Postumus cum cogeret, decumas imperatarum pecuniarum sibi coegisse. non intellego hoc quale sit, utrum accessionem decumae, ut nostri facere coactores solent in centesima, an decessionem de summa fecerit. si accessionem, undecim milia talentum ad Gabinium pervenerunt. at non modo abs te decem milia obiecta sunt sed etiam ab his aestimata. addo illud etiam: qui tandem convenit aut tam gravi onere tributorum ad tantam pecuniam cogendam mille talentum accessionem esse factam aut in tanta mercede hominis, ut vis, avarissimi mille talentum decessionem esse concessam? neque enim fuit Gabini remittere tantum de suo nec regis imponere tantum pati suis. at erunt testes legati Alexandrini.