Step 1 of 5 · Read it through once
Book 13
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
de Cyro nuntiaret quem Clodius Roma proficiscens reliquerat morientem? testamentum simul obsignavi, una fui ; testamentum autem palam fecerat et illum heredem et me scripserat. quem pridie hora tertia animam efflantem reliquisset, eum mortuum postridie hora decima denique ei nuntiabatur? age , sit ita factum: quae causa fuit cur Romam properaret, cur in noctem se coniceret ? quid adferebat festinationis quod heres erat? primum nihil erat cur properato opus esset; deinde si quid esset, quid tandem erat quod ea nocte consequi posset, amitteret autem, si postridie Romam mane venisset?