Step 1 of 5 · Read it through once
Book 20
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
multa vos liberosque vestros in re publica bona esse visuros: in eis singulis ita semper existimabitis, vivo P. Clodio nihil eorum vos visuros fuisse. in spem maximam et, quem ad modum confido, verissimam sumus adducti, hunc ipsum annum, hoc summo viro consule, compressa hominum licentia, cupiditatibus confractis , legibus et iudiciis constitutis, salutarem civitati fore. num quis igitur est tam demens qui hoc P. Clodio vivo contingere potuisse arbitretur ? quid ? ea quae tenetis privata atque vestra dominante homine furioso quod ius perpetuae possessionis habere potuissent? non timeo, iudices, ne odio mearum inimicitiarum inflammatus libentius haec in illum evomere videar quam verius.