Step 1 of 5 · Read it through once
Book 3
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
modo quis interfectus sit , puniendum putet, cum videat aliquando gladium nobis ad hominem occidendum ab ipsis porrigi legibus? atqui , si tempus est ullum iure hominis necandi, quae multa sunt, certe illud est non modo iustum verum etiam necessarium, cum vi vis inlata defenditur. pudicitiam cum eriperet militi tribunus militaris in exercitu C. Mari, propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est cui vim adferebat; facere enim probus adulescens periculose quam perpeti turpiter maluit. atque hunc ille summus vir scelere solutum periculo liberavit. insidiatori vero et latroni quae potest inferri iniusta nex? quid comitatus nostri, quid gladii volunt?