Step 1 of 5 · Read it through once
Book 23
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Milone occiso habuisset suos consules; deinde quis in eo praetore consul fortis esset per quem tribunum virtutem consularem crudelissime vexatam esse meminisset? oppressisset omnia, possideret, teneret; lege nova, quae est inventa apud eum cum reliquis legibus Clodianis , servos nostros libertos suos effecisset ; postremo, nisi eum di immortales in eam mentem impulissent ut homo effeminatus fortissimum virum conaretur occidere, hodie rem publicam nullam haberetis. an ille praetor, ille vero consul, si modo haec templa atque ipsa moenia stare eo vivo tam diu et consulatum eius exspectare potuissent, ille denique vivus mali nihil fecisset cui mortuo unus ex suis satellitibus curiam incenderit?