Step 1 of 5 · Read it through once
Book 4
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
quaestiones vel de caede vel de vi, nec tantum maerorem ac luctum senatui mors P. Clodi adferebat ut nova quaestio constitueretur. cuius enim de illo incesto stupro iudicium decernendi senatui potestas esset erepta, de eius interitu quis potest credere senatum iudicium novum constituendum putasse? cur igitur incendium curiae, oppugnationem aedium M. Lepidi, caedem hanc ipsam contra rem publicam senatus factam esse decrevit? quia nulla vis umquam est in libera civitate suscepta inter civis non contra rem publicam— non enim est ulla defensio contra vim umquam optanda, sed non numquam est necessaria,—nisi vero aut ille dies quo Ti.