Step 1 of 5 · Read it through once
Book 10
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
fuit Clodius quoad vixit . quo tandem animo hoc tyrannum illum tulisse creditis? quantum odium illius et in homine iniusto quam etiam iustum fuisse? reliquum est ut iam illum natura ipsius consuetudoque defendat, hunc autem haec eadem coarguant. nihil per vim umquam Clodius, omnia per vim Milo. quid ? ego, iudices, cum maerentibus vobis urbe cessi, iudiciumne timui , non servos, non arma, non vim? quae fuisset igitur iusta causa restituendi mei, nisi fuisset iniusta eiciendi? diem mihi, credo, dixerat, multam inrogarat, actionem perduellionis intenderat, et mihi videlicet in causa aut mala aut mea, non et praeclarissima et vestra, iudicium timendum fuit.