Step 1 of 5 · Read it through once
Book 2
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
aut innocentia aut ullo in laudis genere praestantior? nullius tantum flumen est ingeni, nulla dicendi aut scribendi tanta vis, tantaque copia quae non dicam exornare, sed enarrare, C. Caesar, res tuas gestas possit. tamen hoc adfirmo et pace dicam tua, nullam in his esse laudem ampliorem quam eam quam hodierno die consecutus es. soleo saepe ante oculos ponere idque libenter crebris usurpare sermonibus, omnis nostrorum imperatorum, omnis exterarum gentium potentissimorumque populorum, omnis regum clarissimorum res gestas cum tuis nec contentionum magnitudine nec numero proeliorum nec varietate regionum nec celeritate conficiendi nec dissimilitudine bellorum posse conferri, nec vero