Step 1 of 5 · Read it through once
Book 3
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
qui ullas resedisse in te simultatis reliquias senserit. quamquam cui sunt inauditae cum Deiotaro querelae tuae? numquam tu illum accusavisti ut hostem, sed ut amicum officio parum functum, quod propensior in Cn. Pompei amicitiam fuisset quam in tuam: cui tamen ipsi rei veniam te daturum fuisse dicebas, si tum auxilia Pompeio vel si etiam filium misisset, ipse aetatis excusatione usus esset. ita cum maximis eum rebus liberares, perparvam culpam relinquebas. itaque non solum in eum non animadvertisti sed omni metu liberavisti, hospitem agnovisti, regem reliquisti. neque enim ille odio tui progressus, sed errore communi lapsus est .