Step 1 of 5 · Read it through once
Book 5
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
prudentia quam fide et religione vitae defendendum puto. nota tibi est hominis probitas, C. Caesar, noti mores, nota constantia. cui porro qui modo populi Romani nomen audivit, Deiotari integritas, gravitas, virtus, fides non audita est? quod igitur facinus nec in hominem imprudentem caderet propter metum praesentis exiti, nec in facinerosum, nisi esset idem amentissimus, id vos et a viro optimo et ab homine minime stulto cogitatum esse confingitis? at quam non modo non credibiliter, sed ne suspiciose quidem! cum inquit Blucium venisses et domum regis hospitis tui devertisses, locus erat quidam in quo erant ea composita quibus te rex munerari constituerat.