Step 1 of 5 · Read it through once
Book 10
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
te corruptum, tuis promissis in fraudem impulsum esse confessus est? quae est ista tam impotens , tam crudelis, tam immoderata inhumanitas? idcirco in hanc urbem venisti ut huius urbis iura et exempla corrumperes domesticaque immanitate nostrae civitatis humanitatem inquinares? at quam acute conlecta crimina! Blesamius inquit,—eius enim nomine, optimi viri nec tibi ignoti, male dicebat tibi— ad regem inquit scribere solebat te in invidia esse, tyrannum existimari, statua inter reges posita animos hominum vehementer offensos, plaudi tibi non solere. nonne intellegis, Caesar, ex urbanis malevolorum sermunculis haec ab istis esse conlecta? Blesamius tyrannum Caesarem scriberet?