Step 1 of 5 · Read it through once
Book 26
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
senibus est, qui si nulli fuissent, nullae omnino civitates fuissent. sed redeo ad mortem impendentem. quod est istud crimen senectutis, cum id ei videatis cum adulescentia esse commune? sensi ego in optimo filio, tu in exspectatis ad amplissimam dignitatem fratribus, Scipio, mortem omni aetati esse communem. At sperat adulescens diu se victurum, quod sperare idem senex non potest. insipienter sperat; quid enim stultius quam incerta pro certis habere, falsa pro veris? At senex ne quod speret quidem habet. At est eo meliore condicione quam adulescens, quioniam id quod ille sperat hic consecutus est: ille volt diu vivere, hic diu vixit. quamquam , o di boni, quid est in hominis natura diu?