Step 1 of 5 · Read it through once
Book 30
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
interire; magnoque esse argumento homines scire pleraque ante quam nati sint, quod iam pueri, cum artis difficilis discant, ita celeriter res innumerabilis arripiant, ut eas non tum primum accipere videantur, sed reminisci et recordari. haec Platonis fere. apud Xenophontem autem moriens Cyrus maior haec dicit: “nolite arbitrari, o mihi carissimi filii, me, cum a vobis discessero, nusquam aut nullum fore. nec enim, dum eram vobiscum, animum meum videbatis, sed eum esse in hoc corpore ex eis rebus quas gerebam intellegebatis. eundem igitur esse creditote, etiam si nullum videbitis.