Step 1 of 5 · Read it through once
Book 4
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
eum sua, sed patriae gloria splendorem assecutum: nec hercule, inquit, si ego Seriphius essem, nec tu, si Atheniensis, clarus umquam fuisses. quod eodem modo de senectute dici potest; nec enim in summa inopia levis esse senectus potest, ne sapienti quidem, nec insipienti etiam in summa copia non gravis. aptissima omnino sunt, Scipio et Laeli, arma senectutis artes exercitationesque virtutum, quae in omni aetate cultae, cum diu multumque vixeris, mirificos ecferunt fructus, non solum quia numquam deserunt, ne extremo quidem tempore aetatis, quamquam id quidem maximum est, verum etiam quia conscientia bene actae vitae multorumque bene factorum recordatio iucundissima est. ego Q.