Step 1 of 5 · Read it through once
Book 7
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
mentes, rectae quae stare solebant antehac, dementis sese flexere viai? ceteraque gravissime, notum enim vobis carmen est, et tamen ipsius Appi exstat oratio. atque haec ille egit septemdecim annis post alterum consulatum, cum inter duos consulatus anni decem interfuissent censorque ante superiorem consulatum fuisset, ex quo intellegitur Pyrrhi bello grandem sane fuisse, et tamen sic a patribus accepimus. nihil igitur afferunt qui in re gerenda versari senectutem negant, similesque sunt ut si qui gubernatorem in navigando nihil agere dicant, cum alii malos scandant, alii per foros cursent, alii sentinam exhauriant, ille clavum tenens quietus sedeat in puppi; non faciat ea, quae iuvenes;