Step 1 of 5 · Read it through once
Book 8
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
consilio ratione sententia, quae nisi essent in senibus, non summum consilium maiores nostri appellassent senatum. apud Lacedaemonios quidem ei, qui amplissimum magistratum gerunt, ut sunt, sic etiam nominantur, senes. quod si legere aut audire voletis externa, maximas res publicas ab adulescentibus labefactatas, a senibus sustentatas et restitutas reperietis. cedo qui vestram rem publicam tantam amisistis tam cito? sic enim percontantur in Naevi poetae Lupo. Respondentur et alia et hoc in primis: proveniebant oratores novi, stulti adulescentuli. temeritas est videlicet florentis aetatis, prudentia senescentis. At memoria minuitur. credo , nisi eam exerceas, aut etiam si sis natura tardior.