Step 1 of 5 · Read it through once
Book 9
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
quaesisseque num illud carmen desipientis videretur, quo recitato sententiis iudicum est liberatus. num igitur hunc, num Homerum Hesiodum Simo- niden Stesichorum, num quos ante dixi Isocraten Gorgian, num philosophorum principes, Pythagoram Democritum, num Platonem Xenocraten, num postea Zenonem Cleanthem, aut eum, quem vos etiam vidistis Romae, Diogenem Stoicum coegit in suis studiis obmutescere senectus? An in omnibus studiorum agitatio vitae aequalis fuit? Age, ut ista divina studia omittamus, possum nominare ex agro Sabino rusticos Romanos, vicinos et familiaris meos, quibus absentibus numquam fere ulla in agro maiora opera fiunt, non serendis, non percipiendis, non condendis fructibus.