Step 1 of 5 · Read it through once
Book 109
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
de ferocitate Troianorum nescio quid hoc modo nuntiat: Prospera Iuppiter his dextris fulgoribus edit. Ita nobis sinistra videntur, Graiis et barbaris dextra meliora. Quamquam haud ignoro, quae bona sint, sinistra nos dicere, etiamsi dextra sint; sed certe nostri sinistrum nominaverunt externique dextrum, quia plerumque id melius videbatur. Haec quanta dissensio est! Quid? quod aliis avibus utuntur, aliis signis, aliter observant, alia respondent, non necesse est fateri partim horum errore susceptum esse, partim superstitione, multa fallendo? Atque his superstitionibus non dubitasti etiam omina adiungere. Aemilia Paulo Persam perisse, quod pater omen accepit;