Step 1 of 6 · Read it through once
Book 119
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
nobis ad significationum scientiam (frustra enim significarent) nec, si dant vias, non est divinatio; est igitur divinatio. O acutos homines! quam paucis verbis confectum negotium putant! ea sumunt ad concludendum, quorum iis nihil conceditur. Conclusio autem rationis ea probanda est, in qua ex rebus non dubiis id, quod dubitatur, efficitur. Videsne Epicurum, quem hebetem et rudem dicere solent Stoici, quem ad modum, quod in natura rerum omne esse dicimus, id infinitum esse concluserit? Quod finitum est , inquit, habet extremum. Quis hoc non dederit? Quod autem habet extremum, id cernitur ex alio extrinsecus. Hoc quoque est concedendum. At, quod omne est, id non cernitur ex alio extrinsecus.