Step 1 of 6 · Read it through once
Book 121
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Nec, si dant vias, nulla est divinatio. Fac dare deos, quod absurdum est; quid refert, si accipere non possumus? Extremum est : Est igitur divinatio. Sit extremum, effectum tamen non est; ex falsis enim, ut ab ipsis didicimus, verum effici non potest. Iacet igitur tota conclusio. Veniamus nunc ad optumum virum, familiarem nostrum, Cratippum. Si sine oculis , inquit, non potest exstare officium et munus oculorum, possunt autem aliquando oculi non fungi suo munere, qui vel semel ita est usus oculis, ut vera cerneret, is habet sensum oculorum vera cernentium.